- FOCALE
- FOCALElemma Mart. Apoph. l. 14. Epgr. 142.Si recitaturus dedero tibi forte libellum,Hoc focale tuas asserat auriculas.A' faucibus dictum, quarum involucrum est adversus caeli inclementiam. Eodem utebantur olim Poetae recitaturi, ne raucescerent. Idem Poeta l. 4. Epigr. 41. cuius epigraphe in male recitantem,Quid recitaturus circumdas vellera collo?Conveniunt nostris auribus ista magis.In quo utroqueve Epigr. aures potius lectoris et auditorum obstruendas esse focalibus iocatur Poeta, ne pessimos versus audiant, quam collum ac fauces corum, qui recitent. Origo ab aegris, qui hinc Focaliti, ut et palliolati, Senecae dicti, palliolo, i.e. pileo caput, et focali fauces tectas involutasqueve habebant, uti docet Salmas. ad Solin. p. 1289. Quod proprie focillare dictum est, aegras viz. fauces lanâ appositâ fovere, Casaub. ad Suet. Aug. c. 17. vel focalibus e fasciis laneis munire, uti habet Screvel. ad Mart. d. l. Hodie elegantiores focalia habent e subtiliore tela in densas plicas cortugata, quorum imago fuit in subuculis vel interioribus Vett. tunicis, circa collum fimbriatis, uti idem Casaub. docet, ex Lycophrone, ubi indumentum illud, quo usa est Clytemnestra in tollendo Agamemnone, describens, κροςςωτοὺς ῥαφὰς in eo memorat, i. e. suturas cirratas. Cirros vero fuisse, fimbrias in nodum coactas, et contortas, cum exstantibus ac dependentibus villis, diximus supra. Vide quoque infra in voce Segmenta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.